Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/285

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
V. iii
P. TERENTI AFRI

sed cessas? PA. minime equidem; nam hodie mihi potestas haud datast;
 815ita cursando atque ambulando totum hunc contrivi diem.

Bacchis

Quantam obtuli adventu meo laetitiam Pamphilo hodie!
quot commodas res attuli! quot autem ademi curas!
gnatum e͡i restituo, qui paene harunc ipsi(u)sque opera periit;
uxorem, quam numquam est ratus posthac se habiturum, reddo;
 820qua re suspectu’ su͡o patri et Phidippo fuit, exsolvi:
hic adeo his rebus anulus fuit initium inveniundis.
nam memini abhinc mensis decem fere ad me nocte prima
confugere anhelantem domum sine comite, vini plenum,
cŭm hŏc anulo: extimui ilico: “mi Pamphile,” inquam “amabo,
 825quid exanimatu’s obsecro? aut unde anulum istum nactu’s?
dic mi.” ille alias res agere se simulare. postquam id video,
nescioquid suspicarier mage coepi, instare ut dicat.
homŏ se fatetur vĭ ĭn via nescioquam compressisse,
dicitque sese illi anulum, dum luctat, detraxisse.
 830eum haec cognovit Myrrinā in digito modo me habente[m],
rogat unde sit: narro omnia haec: inde est cognitio facta
Philumenam compressam esse ab eo et filium inde hunc natum.