nam neque ĭn nuntio neque ĭn me ipso tibi boni quid sit scio.
PAM. egon qui ab Orco mortuom me reducem in lucem feceris
sinam sine munere a me abire? ah nimium me ignavom putas.
sed Bacchidem eccam video stare ante ostium:
855mĕ ĕxspectat credo: adibo. BA. salve, Pamphile.
PAM. o Bacchis, o mea Bacchi’, servatrix mea!
BA. bene factum et volup est. PAM. factis ut credam facis;
antiquamque adeo tu͡am venustatem obtines
ut volŭptati obitu’ sermo adventu’ tuo’, quoquomque adveneris,
860semper siet. BA. at tŭ ĕcastor morem antiquom atque ingenium obtines
ut unus hominum homo te vivat numquam quisquam blandior.
PAM. hahahae, tun mihi ĭstuc? BA. recte amasti, Pamphile, uxorem tuam;
nam numquam ante hunc diem me͡is oculis e͡am, quod nossem, videram:
perliberali’ visast. PAM. dic verum. BA. ita me dĭ ament, Pamphile.
865PAM. dic mi, harunc rerum numquid dixti iam patri? BA. nil. PAM. neque opus est
adeo muttito. placĕt non fieri hoc itidem ut in comoediis
omnia ŏmnes ubi resciscunt. hic quos par fuerat resciscere
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/287
Appearance
Haec pagina nondum emendata est
V. iv
P. TERENTI AFRI