290per tuăm fidem perque huiu’ solitudinem
te obtestor ne abs te hanc segreges neu deseras.
si te in germani fratri’ dilexi loco
sive haec te solum semper fecit maxumi
seu tibi morigera fuit in rebus omnibus,
295te isti virum do, amicum tutorem patrem;
bona nostra haec tibi permitto et tuăe mando fide[i].”
hanc mi in manum dat; mors continuo ipsam occupat.
accepi: acceptam servabo. MY. ita spero quidem.
PA. sed quor tu abis ab ĭlla? MY. obstetricem accerso. PA. propera. atque audin?
300verbum unum cavĕ de nuptiis, ne ad morbum hoc etiam . . MY. teneo.
Actvs II
i Charinvs Byrria Pamphilvs
CH. Quid ais, Byrria? datŭrne illa Pamphilo hodie nuptum? BY. sic est.
CH. qui scis? BY. apŭd forum modo ĕ Davo audivi. CH. vae misero mihi!
ut animus in spe atque in timore usque ant(e)hac attentus fuit,
ita, postquam adempta spes est, lassu’ cura confectus stupet.
305BY. quaeso edepol, Charine, quoniam non potest id fieri quod vis,