Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/310

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
III. iii
ADELPHOE

videre videor iam diem illum quom hinc egens
 385profugiet aliquo militatum. SY. o Demea,
istuc est sapere, non quod ante pedes modost
videre sed etiam illa quae futura sunt
prospicere. DE. quid? ĭstaec iam penes vos psaltriast?
SY. ellam intus. DE. eho ăn domist habituru’? SY. credo, ut est
 390dementia. DE. haecin fieri! SY. inepta lenitas
patris et facilitas prava. DE. fratri’ me quidem
pudet pigetque. SY. nimium inter vos, Demea, ac
(non quia ades praesens dico hoc) pernimium interest.
tu quantu’ quantu’s nil nisi sapientia es,
 395ill’ somnium. sineres vero illum tu tuom
facere haec? DE. sinerem illum? aut non sex totis mensibus
prius olfecissem quăm ĭlle quicquam coeperet?
SY. vigilantiam tu͡am tu mihi narras? DE. sic siet
modo ŭt nunc est quaeso. SY. ut quisque suŏm volt esse itast.
 400DE. quid eum? vidistin hodie? SY. tu͡omne filium?
(abigam hunc rus.) iamdudum aliquid ruri agere arbitror.
DE. satĭn scis ibi esse? SY. oh qui egomet produxi. DE. optumest:
metui ne haereret hic. SY. atque iratum admodum.
DE. quid autem? SY. adortust iurgio fratrem apŭd forum
 405de psaltria ista[c]. DE. ain vero? SY. vah nil reticuit.
năm ŭt numerabatur forte argentum, intervenit
homŏ de inproviso: coepit clamare “[o] Aeschine,