Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/312

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
III. iii
ADELPHOE


Demea

 435ego vero hinc abeo, quando is quam ob rem huc veneram
rus abiit: illum curo unum, ille ad me attinet:
quando ita volt frater, de istoc ipse viderit.
sed quis ĭllic est procul quem video? estne Hegio
tribuli’ noster? si sati’ cerno is hĕrclest. vaha
 440homo amicu’ nobis iam inde a puero (o di boni,
nĕ ĭlliu’ modĭ iam magna nobis civium
paenuriast), homo ăntiqua virtute ac fide!
haud cito mali quid ortum ex hoc sit publice.
quam gaudeo! ubi etiam huiu’ generi’ reliquias
 445restare video, [v]ah vivere etiam nunc lubet.
opperiar hominem hic ut salutem et conloquar.

 ivHegio Demea Geta (Pamphila)

HE. Pro dĭ ĭnmortales, facinus indignum, Geta!
quid narras! GE. sic est factum. HE. ex illan familia
tăm ĭnliberale facinus esse ortum! [o] Aeschine,
 450pol haud paternum istuc dedisti. DE. vidĕlicet
de psaltria hac audivit: id ĭlli nunc dolet
alieno, pater is nihili pendit. ei mihi!
utinam hic prope adesset alicubi atque audiret haec!
HE. nisi facient quaĕ ĭllos aequomst, haud sic auferent.
 455GE. in te spes omnis, Hegio, nobis sitast:
te solum habemu’, tŭ ĕs patronu’, tu pater:
ille tibi moriens nos commendavit senex:
si deseris tu periimus. HE. cavĕ dixeris:
neque faciam neque me sati’ pie posse arbitror.