atque istaec eadem quae mihi dixti tute dicas mulieri:
600suspicionem hanc propter fratrem ei(u)s esse et illam psaltriam.
MI. si ita aequom censes aut si ita opus est facto, eamu’. HE. bene facis:
năm et illi‹c› animum iam relevabi’, quae dolore ac miseria
tabescit, et tu͡o officio fueri’ functu’. sed si aliter putas,
egomet narrabo quae mihi dixti. MI. immo ego ibo. HE. bene facis.
605omnes, quibu’ res sunt minu’ secundae, mage sunt nescioquo modo
suspiciosi; ad contumeliam omnia accipiunt magis;
propter suam inpotentiam se semper credunt claudier.
quapropter tĕ ĭpsum purgare ipsi coram placabilius est.
MI. et recte et verum dici’. HE. sequere me ergo hac intro. MI. maxume.
ivAeschinvs
610 Discrucior animi:
610ª hocin de inproviso mali mihi obicĭ tantum
ut neque quid me faciam nec quid agam certu’ siem!
membra metu debilia sunt; animu’ timore obstipuit;
pectore consistere nil consilĭ quit.
613ªvah
quo modo mĕ ĕx hac expediam turba?
615 tanta nunc suspiciŏ de me incidit neque ea inmerito: