Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/326

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
IV. vii
ADELPHOE


 viiMicio Demea

MI. Ibo, illis dicam nullam esse in nobis moram.
 720DE. sed ĕccum ipsum. te iamdudum quaero, Micio.
MI. quidnam? DE. fero alia flagitia ad te ingentia
boni illi(u)s adulescentis. MI. ecce autem! DE. nova,
capitalia. MI. ohe iam. DE. ah nescis qui vir sit. MI. scio.
DE. ah stulte, tu de psaltria me somnias
 725agere: hoc peccatum in virginemst civem. MI. scio.
DE. oho scis et patere? MI. quidni patiar? DE. dic mihi,
non clamas? non insanis? MI. non: malim quidem . .
DE. puĕr natust. MI. di bene vortant! DE. virgo nil habet.
MI. audivi. DE. et ducenda indotatast. MI. scilicet.
 730DE. quid nunc futurumst? MI. id enĭm quod res ipsa fert:
illinc huc transferetur virgo. DE. o Iuppiter,
istocin pacto oportet? MI. quid faciam amplius?
DE. quid facias? si non ipsa re tibi ĭstuc dolet,
simulare certe est homini’. MI. quin iam virginem
 735despondi; res compositast; fiunt nuptiae;
dempsi metum omnem: haec mage sunt homini’. DE. ceterum
placet tibi factum, Micio? MI. non, si queam
mutare. nunc quom non queo, animo aequo fero.
ita vitast hominum quasi quom ludas tesseris:
 740si illud quod maxume opus est iactu non cadit,