SY. noli inquam. DE. non manum abstines, mastigia?
an tibi iam mavis cerebrum dispergam hic? SY. abît.—
edepol comissatorem haud sane commodum,
praesertim Ctesiphoni! quid ego nunc agam?
785nisi, dum haec silescunt turbae, interea in angulum
aliquo abeam atque edormiscam hoc villi: sic agam.
iiiMicio Demea
MI. Parata a nobis sunt, ita ŭt dixi, Sostrata:
ubi vis . . quisnam a me pepulit tam graviter fores?
DE. ei mihi! quid faciam? quid agam? quid clamem aut querar?
790“o caelum, o terra, o maria Neptuni!” MI. em tibi!
rescivit omnem rem: id nunc clamat: ilicet;
paratae lites: succurrendumst. DE. eccum adest
communi’ corruptela nostrum liberum.
MI. tandem reprime iracundiam atque ad te redi.
795DE. repressi redii, mitto maledicta omnia:
rĕm ĭpsam putemu’. dictum hoc inter nos fuit
(ex tĕ adeo ortumst) ne tu curares meum
neve ego tuom? responde. MI. factumst, non nego.
DE. quor nunc apud te potat? quor recipis meum?
800quor emis amicam, Micio? numqui minus
mihi idem ius aequomst esse? quid mecumst tibi?
quando ego tuom non curo, ne cura meum.
MI. non aequom dici’. DE. non? MI. nam vetu’ verbum hoc quidemst,