sed ĭstuc quidnamst? CH. hodie uxorem ducis? PA. aiunt. CH. Pamphile,
si id facis, hodie postremum me vides. PA. quid ita? CH. ei mihi,
vereor dicere: huic dic quaeso, Byrria. BY. ego dicam. PA. quid est?
BY. sponsam hic tuam amat. PA. nĕ ĭste haud mecum sentit. eho dum dic mihi:
325num quid nam ampliu’ tibi cŭm ĭlla fu͡it, Charine? CH. ah[a], Pamphile,
nil. PA. quam vellem! CH. nunc te per amicitiam et per amorem obsecro,
principio ut ne ducas. PA. dabo equidem operam. CH. sed si id non potest
aut tibi nuptiae hae sunt cordi, PA. cordi! CH. saltem aliquot dies
profer, dum proficiscor aliquo ne videam. PA. audi nunciam:
330ego, Charine, ne utiquam officium liberi esse hominis puto,
quom is nil mereat, postulare id gratiae adponi sibi.
nuptias effugere ego istas malo quam tu adipiscier.
CH. reddidisti animum. PA. nunc siquid potĕs aut tŭ aŭt hic Byrria,
facite fingite invenite efficite qui detur tibi;
335ego id agam mihi qui ne detur. CH. sat habeo. PA. Davom optume
video, quoi(u)s consilio fretu’ sum. CH. at tu hercle haud quicquam mihi,
nisi ea quae nil opu’ sunt scire. fugin hinc? BY. ego vero ac lubens.
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/33
Appearance
Haec pagina nondum emendata est
II. i
ANDRIA