Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/41

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
III. ii
ANDRIA


 ii Lesbia Simo Davos

LE. Adhuc, Archylis, quae adsolent quaeque oportent
signa esse ad salutem, omnia huic esse video.
nunc primum fac istaec [ut] lavet; post‹e› deinde,
quod iussi dari bibere et quantum imperavi,
 485 date; mox ego huc revortor.
per ecastor scitu’ puer est natu’ Pamphilo.

de͡os quaeso ut sit superstes, quandoquidem ipsest ingenio bono,
quomque huic est veritus optumae adulescenti facere iniuriam.—
SI. vel hoc quis [non] credat, qui te norit, abs te esse ortum? DA. quidnam id est?
 490SI. non imperabat coram quid opu’ facto esset puerperae,
sed postquam egressast, illis quae sunt intu’ clamat de via
o Dave, itan contemnor abs te? aut itane tandem idoneus
tibi videor esse quem tam aperte fallere incipias dolis?
saltem accurate, ut metui videar certe, si resciverim.
 495DA. certe hercle nunc hic se ipsu’ fallit, haud ego. SI. edixin tibi,
interminatu’ sum ne faceres? num veritus? quid re tulit?
 credon tibi hoc nunc, peperisse hanc e Pamphilo?
 DA. teneo quid erret et quid agam habeo. SI. quid taces?