Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/52

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
IV. ii
P. TERENTI AFRI

videre tĕ ait cupere. PA. vah perii: hoc malum integrascit.
sicin mĕ ătque illam opera tua nunc miseros sollicitari[er]!
 690nam idcirco accersor nuptias quod mi adparari sensit.
CH. quibu’ quidĕm quam facile potuerat quiesci, si hic quiesset!
DA. age, si hic non insanit satis suă sponte, instiga. MY. atque edepol
ea res est, proptereaque nunc misera in maerorest. PA. Mysis,
per ŏmnis tibi adiuro deos numquam e͡am me deserturum,
 695non si capiundos mihi sciam esse inimicos omnis homines.
hanc mi expetivi: contigit; conveniunt mores: valeant
qui inter nos discidium volunt: hanc nisi mors mi adimet nemo.
MY. resipisco. PA. non Apollinis mage verum atque hoc responsumst.
si poterit fieri ut ne pater per me stetisse credat
 700quo minus haec fierent nuptiae, volo; sed si id non poterit,
id faciam, in proclivi quod est, per me stetisse ut credat.
quis videor? CH. miser, aeque atque ego. DA. consilium quaero. PA. forti’s!
sciŏ quid conere. DA. hoc ego tibi profecto effectum reddam.
PA. iăm hŏc opus est. DA. quin iam habeo. CH. quid est? DA. huic, non tibĭ habeo, ne erres.
 705CH. sat habeo. PA. quid facies? cedo. DA. dies [hic] mi ut sati’ sit vereor
ad agendum: ne vacuom esse me nunc ad narrandum credas:
proinde hinc vos amolimini; nam mi inpedimento estis.