MY. quor tu obsecro hic me solam? DA. hem quaĕ haĕc est fabula?
eho Mysis, puer hic undest? quisve huc attulit?
MY. satĭn sanu’s qui me id rogites? DA. quĕm ego igitur rogem
750qui hic neminem alium videam? CH. miror unde sit.
DA. dictura es quod rogo? MY. au! DA. concede ad dexteram.
MY. deliras: non tute ipse . . ? DA. verbum si mihi
unum praeter quam quod te rogŏ faxis: cave!
male dicis? undest? dic clare. MY. a nobis. DA. hahae!
755mirum vero inpudenter mulier si facit
meretrix! CH. ab Andriast [ancilla] haec, quantum intellego.
DA. adeon videmur vobis esse idonei
in quibu’ sic inludati’? CH. veni in tempore.
DA. propera adeo puerum tollere hinc ab ianua.
760mane: cavĕ quoquam ex istoc excessis loco!
MY. di te eradicent! ita me miseram territas.
DA. tibi ego dico an non? MY. quid vis? DA. at etiam rogas?
cedo, quoium puerum hic adposisti? dic mihi.
MY. tu nescis? DA. mitte id quod scio: dic quod rogo.
765MY. vostri. DA. quoi(u)s nostri? MY. Pamphili. DA. hem quid? Pamphili?
MY. eho ăn non est? CH. recte ego hăs semper fugi nuptias.
DA. o facinus animadvortendum! MY. quid clamitas?
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/55
Appearance
Haec pagina nondum emendata est
IV. iv
ANDRIA