Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/57

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
IV. iv
ANDRIA

DA. eho inepta, nescis quid sit actum? MY. qui sciam?
DA. hic socer est. alio pacto haud poterat fieri
ut sciret haec quae voluimus. MY. praediceres.
DA. paullum interesse censes ex animo omnia,
 795ut fert natura, facias an de industria?

 v Crito Mysis Davos

CR. In hac habitasse platea dictumst Chrysidem,
quae sese inhoneste optavit parere hic ditias
potius quam honeste in patria pauper viveret:
ei(u)s morte ea ad me lege redierunt bona.
 800sed quos perconter video: salvete. MY. obsecro,
quem video? estne hic Crito sobrinu’ Chrysidis?
is est. CR. o Mysis, salve! MY. salvo’ sis, Crito.
CR. itan Chrysis? hem. MY. nos quidĕm pol miseras perdidit.
CR. quid vos? quo pacto hic? satine recte? MY. nosne? sic
 805ut quimus, aiunt, quando ut volumu’ non licet.
CR. quid Glycerium? iăm hĭc su͡os parentis repperit?
MY. utinam! CR. an nondum etiam? haud auspicato huc me appuli;
nam pol, si id scissem, numquam huc tetulissem pedem.
semper ĕiu’ dictast esse haec atque habitast soror;
 810quaĕ ĭlli(u)s fuere possidet: nunc me hospitem