Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/63

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
V. iii
ANDRIA

 900sine me expurgem atque illum huc coram adducam. SI. adducas? PA. sine, pater.
CH. aequom postulat: da veniam. PA. sine te hoc exorem. SI. sino.
quidvis cupio dum ne ab hoc me falli comperiar, Chreme.
CH. pro peccato magno paullum supplici satis est patri.

 iv Crito Chremes Simo Pamphilvs

CR. Mitte orare. una harum quaevis causa me ut faciam monet,
 905vel tu vel quod verumst vel quod ipsi cupio Glycerio.
CH. Andrium ego Critonem video? certe is ĕst. CR. salvo’ sis, Chreme.
CH. quid tu Athenas insolens? CR. evenit. sed hicinest Simo?
CH. hic. CR. Simo . . SI. men quaeris? eho tu, Glycerium hinc civem esse ais?
CR. tu negas? SI. itane huc paratus advenis? CR. qua re? SI. rogas?
 910tune inpune haec facias? tune hic homines adulescentulos
inperitos rerum, eductos libere, in fraudem inlicis?
sollicitando et pollicitando e͡orum animos lactas? CR. sanun es?
SI. ac meretricios amores nuptiis conglutinas?
PA. perii, metuo ut substet hospes. CH. si, Simo, hunc noris satis,
 915non ita arbitrere: bonus est hic vir. SI. hic vir sit bonus?