Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/69

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
V. vi
ANDRIA

non idcirco quod eum omnino adfinem mihi nollem, CHA. hem. DA. tace.
CHR. sed amicitia nostra quae est a patribus nostris tradita,
non aliquam partem, sed studui adauctam tradi liberis.
 10nunc cum copia ac fortuna utrique ut obsequerer dedit,
detur. PA. bene factum. DA. adi atque age homini gratias.
CHA. salue, Chremes, amicorum meorum omnium
amicissime. quid? mihi non minus est gaudio
me repperisse, ut habitus antehac fui tibi,
 15quam mi euenire nunc id quod ego abs te expeto.
CHR. animum, Charine, quo[ad]cumque applicaueris
studium exinde ut erit tute existimaueris.
PA. id ita esse facere coniecturam ex me licet.
alienus abs te tamen quis tu esses noueram.
 20CHA. ita res est. CHR. gnatam tibi meam Philumenam
uxorem et dotis sex talenta spondeo.