Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/81

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
I. ii
HEAVTON TIMORVMENOS

quid relicuist quin habeat quae quidem in homine dicuntur bona?
parentis, patriam incolumem, amicos genu’ cognatos ditias.
 195atque haec perinde sunt ut illi(u)s animu’ quĭ ea possidet:
qui uti scit e͡i bona; illi qui non utitur recte mala.
CL. immo ill’ fuit senĕx inportunu’ semper, et nunc nil magis
vereor quam nequid in ĭllum iratu’ plus satis faxit, pater.
CH. illene? (sed reprimam me: năm in metu esse hunc illist utile.)
 200CL. quid tute tecum? CH. dicam: ut ut erat, mansum tamen oportuit.
fortasse aliquanto iniquior erăt praeter ei(u)s lubidinem:
pateretur; nam quem ferret si parentem non ferret suom?
huncin erat aequom ex illi(u)s more an illum ex huiu’ vivere?
et quod ĭllum insimulat durum id non est; nam parentum iniuriae
 205uniu’ modĭ sunt ferme, paullo qui est homo tolerabilis:
scortari crebro nolunt, nolunt crebro convivarier,
praebent exigue sumptum; atque haec sunt tamen ad virtutem omnia.
verum ubi animus semel se cupiditate devinxit mala,
necessest, Clitipho, consilia consequi consimilia. hoc
 210scitumst: periclum ex aliis face[re] tibi quod ex usu siet.
CL. ita credo. CH. ego ibo hinc intro, ut videam nobis quid ĭn cena siet.
tŭ, ŭt tempus est diei, vidĕ sis nequo hinc abeas longius.