Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/83

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
II. ii
HEAVTON TIMORVMENOS


 ii Clinia Clitipho

 230CLIN. Si mihi secundae res de amore me͡o essent, iamdudum scio
venissent; sed vereor ne mulier me absente hic corrupta sit.
concurrunt multae opiniones quae mihi animum exaugeant:
occasio locus aetas mater quoi(u)s sub imperiost mala,
quoi nil iam praeter pretium dulcest. CLIT. Clinia. CLIN. ei misero mihi!
 235CLIT. etiam caves ne videat forte hic te a patre aliquis exiens?
CLIN. faciam; sed nescioquid profecto mi animu’ praesagit mali.
CLIT. pergin ĭstuc priu’ diiudicare quam scis quid veri siet?
CLIN. si nil mali esset iam hic adessent. CLIT. iam aderunt. CLIN. quando istuc erit?
CLIT. non cogitas hinc longule esse? et nosti mores mulierum:
 240dum moliuntur, dum conantur, annus est. CLIN. o Clitipho,
timeo. CLIT. respira: eccum Dromonem cum Syro una: adsunt tibi.

 iii Syrvs Dromo Clinia Clitipho

SY. Ain tu? DR. sic est. SY. verum interea, dum sermones caedimus,
illae sunt relictae. CLIT. mulier tibi adest. audin, Clinia?
CLIN. ego vero audio nunc demum et video et valeo, Clitipho.