Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/9

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Praefatio

Hvic primum editioni praesto sunt Donati (decurtatus) commentarius a Wessnero publici iuris factus (Teubn., 1902 sqq.), codicum omnium Terentii qui in aliquo numero sunt omnes variae lectiones a Kauero per multos annos congestae. Quas tamen universas lectori hic exhibere vetuerunt arti fines apparatui critico impositi a Delegatis Preli Clarendoniani. Graviores quae visae sunt hic habes; ceterae in editionem maiorem, siquando occasio erit, reservantur.[1]

Lucilius quidem monuit:

accurrere scribas
Dne an C non est quod quaeras eque labores:

et Terentium interdum vester interdum voster scripsisse non nego. Sed normam harum editionum Oxoniensium secutus malui constanter voster exhibere quam fortuito codicum consensu nimis credule fretus in hoc versu voster in illo vester eligere. Antiquioribus tamen formis ea lege favi ut auctorem aliquem codicem haberem, neque ausus sum formam sine dubio Terentianam caussa scribere cum desit omnino in codicibus geminatae S litterae indicium. Cur igitur paullum? Quia fere semper aliquot codices paululum praebent ubi ceteri paulum. Similiter sicubi Terentius factust scripsit, solent ali libri factus sit, alii est factus, alii factus, alii factus . . . est exhibere. Et ne diutius in rebus orthographicis immorer, quibus raro locum in apparatu critico inveni, hic semel moneo esse in codicibus qui extant huius

  1. Necnon recentium manuum nugae (v. g. ad Haut. 400 CLIT. v).