Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/96

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
III. i
P. TERENTI AFRI

Syrus est prendendus atque adhortandus mihi.
 510a me nescioquis exit: concede hinc domum
ne nos inter nos congruere sentiant.

 ii Syrvs Chremes

SY. Hac illac circumcursa; inveniundumst tamen
argentum: intendenda in senemst fallacia.
CH. num me fefellit hosce id struere? vidĕlicet
 515ill’ Cliniai servo’ tardiusculust;
idcirco huic nostro traditast provincia.
SY. quis hĭc loquitur? perii. numnam haec audivit? CH. Syre. SY. hem.
CH. quid tŭ ĭstic? SY. recte equidem; sed te miror, Chreme,
tam mane, quĭ heri tantum biberis. CH. nil nimis.
 520SY.“nil” narras? visa verost, quod dici solet,
aquilae senectus. CH. heia. SY. mulier commoda et
faceta haec meretrix. CH. sane. SY. idem visast tibi?
et quidem hĕrcle forma luculenta. CH. sic satis.
SY. ita non ut olim, sed uti nunc, sane bona;
 525minimeque miror Clinia hanc si deperit.
sed habet patrem quendam avidum, miserum atque aridum
vicinum hunc: nostin? at quasi is non ditiis
abundet, gnatus ei(u)s profugit inopia.
scis esse factum ut dico? CH. quid ego ni sciam?
 530hominem pistrino dignum! SY. quem? CH. istunc servolum