Haec pagina emendata est
Tempus quod regnat clamidem dimisit acerbam
Ventorum, nec non frigoris ac pluvie;
Et comptas claris radiis solaribus atque
Formosis vestes induit inde novas.
Non est nunc ales, non est nunc bellua, quae non
Cantet vel clamet more sonoque suo:
Tempus quod regnat clamidem dimisit acerbam
Ventorum, nec non frigoris ac pluvie.
Et fluvii et fontes et rivi, in signa jocosae
Laetitiae, varia[1] nunc tegumenta ferunt,
Argenti vario textas ex ordine guttas.
Assumit vestes nunc sibi quisque novas.
Tempus quod regnat clamidem dimisit acerbam
Ventorum, nec non frigoris ac pluvie.
- ↑ Faute de quantité: vărĭă est un tribraque.