Haec pagina emendata est
209
210
S. CLEMENTIS I ROM. PONT. OPERA GENUINA.
0210A
CAPUT II.
Omnes autem humili animo eratis, nullatenus superbientes, magis subjecti[1] quam subjicientes, dantes libentius quam accipientes[2]. Dei viatico contenti; verbaque ejus diligenter attendentes, dilatati eratis in visceribus; ejusque passiones[v 1] vobis prae oculis erant. Sic alta et abundanti pace fruentes, inexplebile benefaciendi desiderium omnes tenebat, plenaque Spiritus sancti super omnes effusio erat: sancta quoque voluntate referti, bono atque alacri animo cum pia fiducia manus vestras extendebatis ad omnipotentem Deum, ei
supplicantes ut propitius esset[3], si quid inviti peccassetis.
VARIORUM NOTAE
- ↑ Cujus scilicet viatico contentos eos proxima dixit. Ita, ut observavit Cotelerius, passiones Christi Clemens passiones Dei nuncupare non dubitat: quod Photium fugit; alioquin cod. 126 minime notasset id forte nonnullos in hac epistola reprehensuros esse, quod Clemens Christum appellans nequaquam sublimiores et convenientes Deo voces adbibuerit. Tantum observat nullas ei excidisse, quae divina illius naturas adversontur. Ex hoc au-