0217A comedetis: si autem nolueritis, neque audieritis me, gladius devorabit vos: os enim Domini locutum est haec[1]. Omnes itaque dilectos suos volens poenitentiae fleri participes, omnipotente sua voluntate firmavit.
CAPUT IX.
Quare obsequamur magnifice et gloriosae illius voluntati, et supplices illius misericordie ac benignitati procidamus; et convertamur ad miserationes ejus, relictis vanis operibus, contentione, et quae ad mortem ducit, aemulatione.[2] Fixis oculis, eos intueamur, qui magnificae ejus gloriae 0217B perfecte servierunt. Sumamus Enoch[3], qui in obedientia justus repertus, translatus fuit, et non inventa est mors illius. Noe[4] fidelis inventus, per ministerium suum regenerationem[v 1] mundo praedicavit; et per eum Dominus conservavit animalia, cum concordia in arcam ingressa.
CAPUT X.
Abraham amicus[5] vocatus, inventus est fidelis, quando dictis Dei obtemperans fuit. Hic per
obedientiam exiit de terra sua, et de cognatione sua,
- ↑ Isa. i, 16, 20.
- ↑ Clem. Alex., Strom. lib. iv, pag. 516 sequentia nummatim perstringit.
- ↑ Gen. v, 24. Eccli. xlxv, 16; Heb. xi, 5.
- ↑ Gen. vi, 8; vii, 1; Eccl. xliv, 17; Heb. xi, 7; I Petr. iii, 20; II Petr. ii, 5.
- ↑ II Paral. xx, 7; Judith viii, 22; apud Lat. Interp. Isa. xli, 8; Jac. ii, 23.
VARIORUM NOTAE
- ↑ Qua scil. per baptismum renascimur. Regenerationis ejusdem symbolum fuisse arcam, qua Noe servatus est, etiam I Petri iii, 20, notatur. Coust.