Jump to content

Pagina:Patrologia Graeca 001.djvu/118

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

CAPUT XIII.


Humiles itaque simus, fratres, deponentes omnem arrogantiam, et fastum, et amentiam, el iras; atque faciamus quod scriptum est: dicit enim Spiritus sanctus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, neque fogtis in fortitudine sua, neque dives in divitiis suis; sed qui gloriatur, in Domino glorietur, querendo illum, et faciendo judicium ac justitiam[1]: precipue memores sermonum Domini Jesu, quos locutus est docens mansuetudinem et æquanimitatem. Sic enim dixit: Estote misericordes, ut misericordiam consequamini; dimittite, w& dimittatur vobis; sicut facitis, ita. vobis fiet; sicut datis, ita dabitur vobis; sicut judicatis, ita judicabimini; sicut indulgetis, ita vobis indulgebitur; qua mensura metimini, in ea mensurabitur vobis[2]. Hoc precepto et his mandatis stabiliamus ud ipsos, ut in obedientia sanctorum eloquiorum ejus ambulemus, Llumiliter de nobis sentientes. Ait enim sanctus sermo: Super quem respiciam, nisi super mansuetum el quietum, et. trementem. sermones meos[3]?


CAPUT XIV.


Justum ergo ac pium est, viri fratres, Beo potius obedientes nos esse, quam sequi eos qui in superbia et sedisione duces fuerunt abominandee æmulationis, Detrimentum enim non leve, imo vere

grande periculum sustinebimus, si precipitanter

  1. Jer. ix, 23, 24; I Cor. i, 31; II Cor. x, 17.
  2. Luc. vi, 36-38.
  3. Isa. lxvi, 2.