eaprinis et melotis. circumierunt[1] prædicantes Christi adventum: dicimus autem prophetas Eliam et Eljseum, adbuc et Ezechielem, ac præterea eos qui preclarum testimonium consecuti sunt. Magno testimonio ornatus est Abraham, et Dei amicus[2] appellatus est: hic autem intente respiciens ad glogiam Del, humiliter ait: Ego autem sum terra et cinis[3], Adhuc autem et de Job ita scriptum est: Job erat justus et sine crimine, veræ, colens Deum, bstinens ab omni malo[4]; sed ille se ipsum accusans dicit: Nemo mundus a sorde, etsi unius diei ait vita ejus[5]. Moyses fidelis in tota domo ejus appellatus est[6], et perejus ministerium statuit Deus fopulum Israelis liberare a suis plagis et contumeliis; sed ille magno honore affectus, grandia locutus non est; imo dum e rubo datum esset llli oraculum, dixit: Quis sum ego, quod me mitt? Ego vero sum gracili voce et tardus. lingua[7]. Et Maru ait: Ego autem sum vapor ex olla.