Jump to content

Pagina:Patrologia Graeca 001.djvu/133

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
265
266
EPISTOLA I AD CORINTHIOS.

liquis aromatibus, quem comleto tempore ingreditur, et obit: ex carhe vero ejus putrefacta, vermis quidam nascitur, qui animalis defuncti humore nutritus, plumescit: deinde fortior factus, loculum illum ubi antecessoris ossa reposita sunt, sustollit; eaque portans, ex Arabica regione ad Ægyptum et urbem quæ dicitur Heliopolis, vergit; et interdiu, spectantibus omnibus advolans, super altare Soiis illa collocat, atque ita retrorsum proripit se. Itaque sacerdotes commentários temporum diligenter inspiciunt, et inveniunt avem expleto anno quiagentesirho venisse.


CAPUT XXVI.


An magnum igitur et admirabile esse arbitramur, si omnium rerum opifex resurgere illos faciat, qui sancte et in bonæ fidei confidentia ipsi servierunt; ubi etiam per volucrem nobis ostendit promissionis su: magnificentiam? Dicit enim alicubi: Et suscitabis me, el confitebor tibi[1]. Et: Dormivi et soporatus sum: exsurrexi, quia tu mecum es[2]. Àc rursum Job dicit: Et resuscitabis carnem meam hanc, qua omnia hec perpessa est[3].


  1. Psal. xvii, 50.
  2. Psal. iii, 6.
  3. Job. xix, 25, 36.