luntatem ejus accedamus: ex totis viribus nostris operemur opus justitiæ.
CAPUT XXXIV.
Bonus operarius cum fiducia panem operis sui
accipit: segnis vero et remissus locatorem suum
non audet intueri, Oportet ergo nos ad bonum
faciendum prompto animo esse: ex hoc enim omnia
constant. Quippe nobis prædicit: Ecce Dominus,
et merces ejus coram illo[1];
ut reddat unicuique
secundum opus suum[2].
Itaque nos ex toto corde
hortatur ad hoc, ne segnes et desides simus ad
omne opus bonum. Gloriatio nostra et fiducia in
ipso sit, voluntati ejus subjiciamur. Attendamus
ad universam angelorum ejus multitudinem; quo
mode astantes voluntati ejus famulentur. Dicit enim
Seriptura: Dena millia denum millium assistebant
ei; el mille millia deserviebant ei[3].
Et clamabant:
Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Sabaoth; plena