Jump to content

Pagina:Patrologia Graeca 001.djvu/143

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
285
286
EPISTOLA I AD CORINTHIOS.

nat. Reputemus ergo, fratres, ex qua materia facti simus; qui et quales in mundum ingressi simus, tanquam e sepulcro et tenebris: auctor et opifex noster in mundum suum nos introduxit, preparatis ante quam nasceremur benefactis suis. Hæc igitur omnia ab eo habentes, in omnibus gratias ipsi agere debemus; cui gloria in secula seculorum. Amen.


CAPUT XXXIX.


Stulti et insipientes, et fatui, et imperiti derident nos ac subsannant, dum cogitationibus suis se extollere cupiunt. Quid enim potest mortalis? aut quale robur terrigenæ? Scriptum est enim: Non erat figura ante oculos meos; sed auram et vocem audiebam. Quid enim? nunquid homo coram Domino mundus erii? vel de operibus suis inculpabilis vir? Si in servis. suis non credit, et adversus angelos suos pravum quid advertit[1]; cælum autem nox est mundum coram eo[2]; hem vero, qui habitant domos luteas, ex quibus et ipsi de eodem luto sumus. Percussit illos tanquam tinea, et a mane usque ad vesperam wlira non sunt: eo quod. non possent sibi. ipsis subvenire, perierunt: insufflavit. eis, et interierunt; quia non habebant sapientiam[3]. Invoca autem, si quis tibi respondeat; vel si quem. sanctorum angelorum aspicias: etenim stultum perimit ira; errantem autem

occidit zelus, Ego autem vidi stultos radices mitten-

  1. Jeb. iv, 16-18.
  2. Job. xv, 15.
  3. Job. iv, 19-21.