Jump to content

Pagina:Patrologia Graeca 001.djvu/145

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
289
290
EPISTOLA I AD CORINTHIOS.

sua voluntate definivit: ut pure. et. «arcte omnia facta in beneplacito, accepta essent voluntati ejus. Qui ergo assignatis temporibus oblationes suas faciunt, accepti et beati sunt: nam qui sequuntur leges Domini, non aberrant. Summo quippe sacerdoti sua munia tributa sunt; et sacerdotibus locus proprius assignatus cst; et levitis sua ministeria incumbunt: homo laicus praceptis laicis constringitur.


CAPUT XLI.


Unusquisque vestrum, fratres, in suo statu gratias Deo babeat, in bona conscientia degens, non trausgrediens prescripiam muneris sui regulam, in honestate, Non ubique, fratres, offeruntur sacrilicia jugia[v 1], vel votiva, vel pro peccato et delicto, sed Hierosolymis tantam; neque illic in quovis loco fit oblatio, sed ante templum ad altare; prius facta a summo sacerdote et pradictis ministris oblati inspectione ac probatione. Qui ergo

VARIORUM NOTÆ

  1. (77) Supple secundum veterem legem. Quam immerito autem epistolam istam ante templi Jerosolymitani excidium scriptam esse hinc nonnulli colligant, in prævio monito patefeci. Gall.