Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/147

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
261
262
APOLOGETICUS.

0261A apud vos collocamus, iniquitatem odii erga nomen Christianorum. Quam iniquitatem idem titulus et onerat et revincit, qui videtur excusare, ignorantia scilicet. Quid enim iniquius, quam ut oderint homines, quod ignorant etiamsi res mereretur odium? Tunc etenim meretur, cum cognoscitur, an mereatur. Vacante autem meriti notitia, unde odii justitia defenditur quae non de eventu, sed de conscientia probanda est? Cum ergo propterea oderint homines, quia ignorant, quale sit quod oderunt, cur non liceat ejusmodi illud esse, quod non debeant 0262A odisse? Ita utrumque ex alterutro redarguimus, et ignorare illos, dum oderunt, et injuste odisse, dum ignorant. Testimonium ignorantiae est, quae iniquitatem, dum excusat, condemnat; cum omnes, qui retro oderant, quia ignorabant quale esset quod oderant, simul ut desinunt ignorare, cessent et odisse. Ex his fiunt Christiani, utique de comperto et incipiunt odisse quod fuerant, et profiteri quod oderant; et sunt tanti, quanti et denotamur. Obsessam vociferantur civitatem, in agris, in castellis, in insulis Christianos; omnem sexum,