0265A non libet propius experiri. Hic tantum humana curiositas torpescit, amant ignorare, cum alii gaudeant cognovisse. Quanto magis hos Anacharsis denotasset imprudentes de prudentibus judicantes, quam immusicos de musicis! Malunt nescire, quia jam oderunt; adeo quod nesciunt, praejudicant id esse, quod, si sciant, odisse non poterant; quando si nullum odii debitum deprehendatur, optimum utique sit desinere 0266A injuste odisse; si vero de merito constet, non modo nihil odii detrahatur, sed amplius acquiratur ad perseverantiam, etiam justitiae ipsius auctoritate. Sed non ideo, inquit, bonum, quia multos convertit. Quanti enim ad malum praeformantur, quanti transfugae in perversum? Quis negat? Tamen quod vere malum est, ne ipsi quidem, quos rapit, defendere pro bono audent. Omne malum aut timore aut pudore natura perfudit.
Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/149
Appearance