0289A iniquae recognoscuntur, merito damnantur, licet damnent. Quomodo iniquas dicimus? imo, si nomen puniunt, etiam stultas. Si vero facta, cur in nobis de solo nomine puniunt facta, quae in aliis de admisso, non de nomine probata defendunt? Incestus sum, cur non requirunt? infanticida, cur non extorquent? in deos, in Caesares aliquid committo, cur non audior, qui habeo quo purger? Nulla lex vetat discuti quod prohibet admitti; quia neque judex juste ulciscitur, nisi cognoscat admissum esse quod non licet; neque civis fideliter legi obsequitur, ignorans, quale sit, quod ulciscitur. Nulla lex sibi soli conscientiam justitiae suae debet, sed eis, a quibus obsequium exspectat. Caeterum suspecta lex est, quae probari se non vult, improba 0289B autem, si non probata dominetur.
CAPUT V.
Inquirit in ejusmodi legum originem, et occasione Alburni, quem Aemilius in Deorum numerum referri volebat, ostendit, per illas divinitatem hominum placito 0290A subjectam. Inde Tiberii de Christo sententiam pronuntiat, senatusque refragationem: ostendit nullos, nisi Neronem, illique simillimos, nomen christianum afflixisse, cum contra M. Aurelius, miraculo etiam monitus, cum illo Verus, et ante illos Vespasianus, Trajanus, Hadrianus, Pius, christianos esse passi sint. Concludit denique, illos, ut a bonis probatos, a malis afflictos, bonos, non malos, ex similitudine morum, putari debere.
Ut de origine aliquid retractemus ejusmodi legum vetus erat decretum, ne qui deus ab imperatore consecraretur, nisi a senatu probatus.. Scit M. Aemilius de deo suo Alburno. Facit et hoc ad caussam nostram, quod apud vos de 0290B humano arbitratu divinitas pensitatur. Nisi homini Deus placuerit, Deus non erit; homo jam Deo propitius esse debebit. Tiberius ergo, cujus tempore nomen christianum in saeculum introivit, annuntiatum sibi ex Syria Palaestina, quod illic veritatem illius divinitatis revelaverat, detulit ad senatum