Haec pagina nondum emendata est
295
296
TERTULLIANI
0295A tianorum. At nos e contrario edimus protectorem, si litterae M. Aurelii gravissimi imperatoris requirantur, quibus illam germanicam sitim christianorum forte militum precationibus impetrato imbri discussam contestatur. Qui sicut non palam ab ejusmodi hominibus poenam dimovit, ita alio modo 0296A palam dispersit, adjecta etiam accusatoribus damnatione, et quidem tetriore. Quales ergo leges istae, quas adversus nos soli exsequuntur impii, injusti, turpes, truces, vani, dementes? quas Trajanus ex parte frustratus est vetando inquiri christianos, quas nullus Adrianus, quanquam curiositatum