0305A auctoritate non modo urbe, sed universa Italia elimiverant. Serapidem et Isidem et Harpocratem cum suo Cynocephalo, Capitolio prohibitos [inferri], id est curia deorum pulsos, Piso et Gabinius consules, non utique christiani, eversis etiam aris eorum abdicaverant, turpium et otiosarum superstitionum vitia cohibentes. His vos restitutis summam majestatem contulistis. Ubi religio, ubi veneratio majoribus debita a vobis? Habitu, victu, instructu, sensu, ipso denique sermone proavis renuntiastis. Laudatis semper antiquitatem, et nove de die vivitis. Per quod ostenditur, dum a bonis majorum institutis deceditis, ea vos retinere et custodire, quae non debuistis, cum quae debuistis non custodistis. Ipsum adhuc quod videmini fidelissime 0305B tueri a patribus traditum, in quo principaliter reos transgressionis Christianos destinatis, studium 0306A dico deorum colendorum, de quo maxime erravit antiquitas, licet Serapidi jam-Romano aras restruxeritis, licet Baccho jam-Italico furias vestras immolaritis, suo loco ostendam proinde despici et negligi et destrui a vobis adversus majorum auctoritatem. Nunc enim ad illam occultorum facinorum infamiam respondebo, ut viam mihi ad manifestiora purgem.
CAPUT VII.
Argumentum. — Itaque provocat illos, ut quos gravissimorum criminum reos putant, infanticidas, puerorum voratores, incestos denique, probent, neque famae, cujus origo saepe mendax, et rumor incertus, amplius inconsiderate credant.
0306B Dicimur sceleratissimi de sacramento infanticidii, et pabulo inde, et post convivium