Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/172

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
311
312
TERTULLIANI

0311A tibus etiam vestris proverbiis atque sententiis, ex dispositione naturae, quae ita ordinavit, ut nihil diu lateat, etiam quod fama non distulit. Merito igitur fama tamdiu conscia sola est scelerum Christianorum. Hanc indicem adversus nos profertis, quae, quod aliquando jactavit tantoque temporis spatio in opinionem corroboravit, usque adhuc probare non valuit.

CAPUT VIII.

Argumentum.Nec falsa tantum, sed, ut contra naturae fidem, haud credenda ostendit, idque oratione vehementi. Tollit dein objectiones, quasi recentes Christiani per ignorantiam et imposturam seducantur, nec postea metu poenae proclamare ausint; cum e contrario tales sint, qui mortem pudendis anteferant.

0311B Ut fidem naturae ipsius appellem adversus eos qui talia credenda esse praesumunt, ecce proponimus horum facinorum mercedem; vitam aeternam repromittunt. Credite interim. De hoc enim quaero, 0312A an et qui credideris, tanti habeas ad eam tali conscientia pervenire. Veni, demerge ferrum in infantem nullius inimicum, nullius reum, omnium filium; vel si alterius officium est, tu modo adsiste morienti homini antequam vixit; fugientem animam novam exspecta; excipe rudem sanguinem, eo panem tuum satia, vescere libenter. Interea discumbens dinumera loca, ubi mater, ubi soror; nota diligenter, ut, quum tenebrae ceciderint caninae, non erres. Piaculum enim admiseris, nisi incestum feceris. Talia initiatus et consignatus vivis in aevum. Cupio respondeas, si tanti aeternitas, aut si non, ideo nec credenda. Etiamsi credideris, nego te velle; etiamsi volueris, nego te posse. Cur ergo alii possint, si vos non potestis? Cur non possitis, si alii possunt? Alia nos, opinor, 0312B natura; cynopaene aut sciapodes? Alii ordines dentium, alii ad incestam libidinem nervi? Qui ista credis de homine, potes et facere. Homo es et ipse, quod et Christianus. Qui non potes facere, non