Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/175

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
317
318
APOLOGETICUS.

0317A mitto Tauricas fabulas theatris suis. Ecce in illa religiosissima urbe Aeneadarum piorum est Jupiter quidam, quem ludis suis humano proluunt sanguine. Sed bestiarii, inquitis. Hoc, opinor, minus quam hominis. An hoc turpius, quod mali hominis? Certe tamen de homicidio funditur. O Jovem Christianum et solum patris filium de crudelitate! Sed quoniam de infanticidio nihil interest, sacro 0318A an arbitrio perpetretur (licet parricidium homicidio intersit) convertar ad populum. Quot vultis ex his circumstantibus et in Christianorum sanguinem hiantibus, ex ipsis etiam vobis justissimis et severissimis in nos praesidibus apud conscientias pulsem, qui natos sibi liberos enecent? Siquidem et de genere necis differt utique crudelius in qua spiritum extorquetis, aut frigori et fami et canibus exponi-