0323A proinde ab homine caro pasta de homine. Haec qui editis, quantum abestis a conviviis Christianorum? Minus autem illi faciunt, qui libidine fera humanis membris inhiant, quia vivos vorant? minus humano sanguine ad spurcitiam consecrantur, quia futurum sanguinem lambunt? non edunt infantes plane, sed magis puberes. Erubescat error vester Christianis, qui ne animalium quidem sanguinem in epulis esculentis habemus, qui propterea suffocatis quoque et morticinis abstinemus, ne quo sanguine contaminemur vel intra 0324A viscera sepulto. Denique inter testamenta Christianorum botulos etiam cruore distentos admovetis, certissimi scilicet, illicitum esse penes illos, per quod exorbitare eos vultis. Porro quale est, ut quos sanguinem pecoris horrere confiditis, humano inhiare credatis, nisi forte suaviorem eum experti? Quem quidem et ipsum proinde examinatorem Christianorum adhiberi ut foculum, ut acerram oportebat. Proinde enim probarentur sanguinem humanum appetendo, quemadmodum sacrificium respuendo; alioquin necandi si gustassent,
Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/178
Appearance