Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/180

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
327
328
TERTULLIANI

0327A monium excessu, tantum et ab incesti casu tuti sumus. Quidam multo securiores totam vim hujus erroris virgine continentia depellunt, senes pueri. Haec in vobis esse si consideraretis, proinde in Christianis non esse perspiceretis. Iidem oculi renuntiassent utrumque. Sed caecitatis duae species facile concurrunt, ut qui non vident quae sunt, videre videantur quae non sunt. Sic per omnia ostendam. Nunc de manifestioribus dicam.

CAPUT X.

Argumentum.Progreditur jam ad crimen irreligiositatis, aitque Christianos Deorum cultum recusare, quia Dii non sunt, colendi, si Divinitas eorum demonstrari possit. Provocat itaque ad conscientiam Gentilium, quae 0327B negare non potest omnes illos Deos homines olim fuisse, quod jam unius Saturni exemplo liquido demonstrat.

Deos, inquitis, non colitis, et pro imperatoribus sacrificia non impenditis. Sequitur ut eadem ratione pro aliis non sacrificemus, quia nec pro nobis 0328A ipsis, semel deos non colendo. Itaque sacrilegii et majestatis rei convenimur. Summa haec caussa, imo tota est, et utique digna cognosci, si non praesumptio aut iniquitas judicet, altera quae desperat, altera quae recusat veritatem. Deos vestros colere desinimus; ex quo illos non esse cognoscimus. Hoc igitur exigere debetis, uti probemus non esse illos deos, et idcirco non colendos, quia tunc demum coli debuissent, si dii fuissent. Tunc et Christiani puniendi, si quos non colerent, quia putarent non esse, constaret illos deos esse. Sed nobis inquitis, dii sunt. Appellamus et provocamus a vobis ipsis ad conscientiam vestram, illa nos judicet, illa nos condemnet, si poterit negare omnes istos deos vestros homines fuisse. Sed et ipsa inficias si ierit, de suis 0328B antiquitatum instrumentis revincetur, de quibus eos didicit, testimonium perhibentibus ad hodierum et civitatibus, in quibus nati sunt, et regionibus, in quibus aliquid operati vestigia reliquerunt, in quibus etiam sepulti demonstrantur. Nec ego per sin-