Haec pagina nondum emendata est
345
346
APOLOGETICUS.
0345A dum diu colitur, ut quisque dominus sanctiorem expertus est domesticam necessitatem. Publicos aeque publico jure foedatis, quos in hastario vectigales habetis. Sic Capitolium, sic olitorium forum petitur; sub eadem voce praeconis, sub eadem hasta, sub eadem annotatione quaestoris divinitas addicta 0346A conducitur. Sed enim agri tributo onusti viliores, hominum capita stipendio censa ignobiliora; nam hae sunt notae captivitatis. Dii vero qui magis tributarii, magis sancti; imo qui magis sancti, magis tributarii. Majestas quaestuaria efficitur. Circuit cauponas religio mendicans. Exigitis mercedem