Haec pagina nondum emendata est
353
354
APOLOGETICUS.
in nepotem, invidus in artificem. Haec neque vera prodi, neque falsa confingi apud religiosissimos oportebat. Nec tragici quidem aut comici parcunt, ut non aerumnas vel errores domus alicujus dei praefentur. Taceo de philosophis, Socrate contentus, qui in contumeliam deorum quercum et hircum et canem dejerabat. Sed propterea damnatus est Socrates, quia deos destruebat. Plane olim, id est semper, veritas odio est. Tamen cum poenitentia sententiae Athenienses et criminatores Socratis postea afflixerint, et imaginem ejus auream in tem-