0381A. tur. Sed et Judaei palam lectitant; vectigalis libertas vulgo aditur sabbatis omnibus. Qui audierit, inveniet Deum; qui etiam studuerit intelligere, cogetur et credere.
CAPUT XIX.
Argumentum. — Hujus Dei veram cognitionem, scriptis proditam, antiquiorem omni litteratura saeculari ostendit, imo omnibus illorum diis ipsis, utpote qui postea in deorum numerum sint relati. Cum enim Moses ipso Inacho aetate fere par sit, Danaum igitur, bellum Trojanum, Homerum, et siquid antiquum audit, longe post se relinquit: quod, si velit, se ex chronologis confirmare posse, satis superque ostendit.
Primam igitur instrumentis istis auctoritatem summa antiquitas vindicat. Apud vos 0382A quoque religionis est instar, fidem de temporibus asserere.
(Quae sequuntur uncis inclusa primus e cod. Fuldensi Havercampus publici juris fecit, sed alteri scriptoris recognitioni tribuens sub finem editionis suae experimenda curavit).
[Primus enim prophetes Moyses, qui mundi conditionem et generis humani pullulationem et mox ultricem iniquitatis illius aevi vim cataclysmi de praeterito exorsus est, per vaticinationem usque ad suam aetatem et deinceps per res suas futurorum imagines edidit, penes quem et temporum ordo digestus ab initio supputationem saeculi praestitit: superior invenitur annis circiter trecentis, quam ille antiquissimus penes vos Danaus in Argo transvenisset;