Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/212

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
391
392
TERTULLIANI

0391A et elementorum munia exorbitant; quod et monstris et portentis naturalium forma turbatur, providenter scripta sunt. Dum patimur, leguntur; dum recognoscimus, probantur. Idoneum, opinor, testimonium divinitatis veritas divinationis. Hinc igitur apud nos futurorum quoque fides tuta est, jam scilicet probatorum, quia cum illis, quae quotidie probantur, praedicebantur. Eadem voces sonant, eadem litterae notant, idem spiritus pulsat, unum tempus est divinationi futura praefanti apud homines, si forte distinguitur dum expungitur, dum ex futuro praesens, dehinc ex praesenti praeteritum deputatur. Quid delinquimus, oro vos, futura quoque credentes, qui jam didicimus illis per duos gradus credere?

CAPUT XXI.

0391BArgumentum.Hoc insigni capite plenissima propinatur Christi, Dei Filii, historia, qui, prout ad salutem animarum debet cognosci, late et nervose describitur. Ostenditur interim, quid Judaeis evenerit, dum in illo 0392A verbi Divini implementum agnoscere noluerint: cujus sane divinitate percepta, falsae religioni renuntiare decet, cum etiam ab ipsis malignis spiritibus, quibus imperat, testimonium aliquando potentiae suae exigat.

21. Sed quoniam edidimus, antiquissimis Judaeorum instrumentis sectam istam esse suffultam, quam aliquanto novellam, ut Tiberiani temporis, plerique sciunt, profitentibus nobis quoque; fortasse an hoc nomine de statu ejus retractetur, quasi sub umbraculo insignissimae religionis, certe licitae, aliquid propriae praesumptionis abscondat, vel quia praeter aetatem neque de victus exceptionibus, neque de solemnitatibus dierum, neque de ipso signaculo corporis, neque de consortio nominis cum Judaeis agimus, quod utique oporteret, si eidem 0392B Deo manciparemur? Sed et vulgus jam scit Christum, hominem utique aliquem, qualem Judaei judicaverunt, quo facilius quis nos hominis cultores existimaverit. Verum neque de Christo erubescimus, quum