Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/220

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
407
408
TERTULLIANI

0407A ptis hominum mentibus commendat, ut et sibi pabula propria nidoris et sanguinis procuret simulacris et imaginibus oblata, et quae illis accuratior pascua est, hominem a cogitatu verae divinitatis avertant praestigiis falsae divinationis. Quas et ipsas quomodo operentur, expediam. Omnis spiritus ales est. hoc angeli et daemones. Igitur momento ubique sunt: totus orbis illis locus unus est; quid ubique geratur, tam facile sciunt, quam enuntiant. Velocitas 0408A divinitas creditur, quia substantia ignoratur. Sic et auctores interdum videri volunt eorum quae annuntiant: et sunt plane malorum nonnunquam, bonorum tamen nunquam. Dispositiones etiam Dei, et tunc prophetis concionantibus exceperunt, et nunc lectionibus resonantibus carpunt. Ita et hinc sumentes quasdam temporum sortes, aemulantur divinitatem dum furantur divinationem. In oraculis autem quo ingenio ambiguitates temperent in eventus, sciunt Croesi,