0441A , aliter ac Gentium vota sunt, gravissimae oratione ostendit. Tales in ipso supplicationis gestu mactent, inquit, animam Deum pro Imperatore ambientem extorqueant, veritatem et Dei devotionem, irreligiositatem, si possint, deputent.
Nos enim pro salute imperatorum Deum invocamus aeternum, Deum verum, Deum vivum, quem et ipsi imperatores propitium sibi praeter caeteros malunt. Sciunt, quis illis dederit imperium; sciunt, qua homines, quis et animam; sentiunt, eum Deum esse solum, in cujus solius potestate sunt, a quo sunt secundi, post quem primi, ante omnes et super omnes deos. Quidni? cum super 0442A omnes homines, qui utique vivunt et mortuis antistant. Recogitant, quousque vires imperii sui valeant, et ita Deum intelligunt; adversus quem valere non possunt, per eum valere se cognoscunt. Coelum denique debellet imperator, coelum captivum triumpho suo invehat, coelo mittat excubias, coelo vectigalia imponat. Non potest; ideo magnus est, quia coelo minor est. Illius enim est ipse, cujus et coelum est et omnis creatura. Inde est imperator, unde est et homo antequam imperator; inde potestas illi, unde et spiritus. Illuc suspicientes Christiani manibus expansis quia innocuis, capite nu-