0473A quas in matrimonium duxerant liberorum caussa et alibi creandorum, nescio quidem an invitas; quid enim de castitate curarent, quam mariti tam facile donaverant? O sapientiae Atticae, o Romanae gravitatis exemplum! Leno est philosophus et censor. Quid ergo mirum, si tanta caritas convivatur? Nam et coenulas nostras, praeterquam sceleris infames, ut prodigas quoque suggillatis. De nobis scilicet Diogenis dictum est: Megarenses obsonant quasi crastina die morituri, aedificant vero quasi nunquam morituri. Sed stipulam quis in alieno 0474A oculo facilius perspicit, quam in suo trabem. Tot tribubus et curiis et decuriis ructantibus acescit aër. Saliis coenaturis creditor erit necessarius. Herculanarum decimarum et polluctorum sumptus tabularii supputabant. Apaturiis, Dionysiis, mysteriis Atticis coquorum delectus indicentur. Ad fumum coenae Serapiacae sparteoli excitabuntur. De solo triclinio Christianorum retractatur, Coena nostra de nomine rationem sui ostendit; id vocatur, quod dilectio penes Graecos est. Quantiscumque sumptibus constet, lucrum est pietatis
Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/253
Appearance