0511A mulieres sine concupiscentia aspicere non posset, et doleret si non esset potitus, incontinentiam emendatione profitetur. At christianus salvis oculis feminam videt, animo adversus libidinem caecus est. Si de probitate defendam, ecce lutulentis pedibus Diogenes superbos Platonis toros alia superbia deculcat. Christianus nec in pauperem superbit. Si de modestia certem, ecce Pythagoras apud Thurios, Zeno apud Prienenses tyrannidem affectant: Christianus vero nec aedilitatem. Si de animi aequitate 0512A congrediar, Lycurgus ἀποκαρτέρησιν optavit, quod leges ejus Lacones emendassent: Christianus etiam damnatus gratias agit. Si de fide comparem, Anaxagoras depositum hospitibus denegavit: Christianus etiam extra fidelis vocatur. Si de simplicitate consistam, Aristoteles familiarem suum Hermiam turpiter loco excedere fecit: Christianus nec inimicum suum laedit. Idem Aristoteles tam turpiter Alexandro regendo potius adulatur, quam Plato
Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/272
Appearance