Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/293

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Formula:0553

0553Aretur. Quod si ergo Byzantii recuperati et profectionis adversus Albinum annus unus idemque est, ille vero necessario a. CXCVI sit, sequitur omnino A. CXCVII praelium lugdunense commissum fuisse. Si ad a. CXCVIII progrediaris, obsidionem una byzantinam per quatuor durasse annos confiteberis, id quod falsissimum esse ex Dione constat. Maximum est, quod postremo loco afferam, argumentum. Magna apud Gruterum, aliosque inscriptionum, magna apud Biragium numorum, vis est, quae natu majorem Severi filium, Antonium, Caracallam deinde vocatum, a. CXCVIII Augusti condecoratum esse titulo docet. Qua quidem commoti eruditi homines, licet de die, menseque disceptent (Vid. Ant. Pagi Crit. in Baron. T. II, ad A. CXCVIII, n. VII, p. 90; Henr. Norisius de votis 0553B decennal. Impp. p. 91, S. Tillemont Histoire des Emper. T. III, P. I, Not. XIX, sur Sevère p. 406.) de anni veritate non dubitant, ac Spartianum, qui id a. CC., decimo tertio Caracallae anno, factum fuisse ait (Vit. Severi c. XVI, p. 182.), deferendum esse monent. Quo hunc jure reprehendant, quem ego quidem non de titulo Augusti, sed Imperatoris, Antonino a militibus imposito, intelligi forte debere, conjicio, non laboro. Ipsam sententiam et amplector, et nullis expositam esse dubiis agnosco. Egregie vero ea nostrae subvenit hoc loco computationi. Anno qui lugdunense praelium secutus est, honorem hunc Caracallae esse habitum ex Historicis liquet. Herodianus paulo ante 0553C parthicam expeditionem Romae (Histor. Lib. III, c. IX, p. 148.) Spartianus, ut aiunt, in Oriente illud contigisse docet. Alias rationes praetereo. Utraque sententia in anno CXCVIII conspirat, quo in Parthos Imperator movit. Quod si igitur, imminente jam parthico bello, a. CXCVIII Antonius Imperator salutatus est, nullo modo a. CXCVII occidisse Albinum, negari potest.

§ XIII.—Equidem sic argumentis hisce comparatum esse arbitror, ut communem de Albini clade sententiam certissimam esse doceant. Si res flagitaret, de aliis addendis essem sollicitus. Jam satius esse puto, ut, quid eos, quibus tritam relinquere viam placuit, commoverit, disquiramus. Levia sunt: nec tamen omittenda. Dion. Petavius primas teneat. 0553D Initium is oppugnati Byzantii ad a. CXCV refert. Quam ob rem necessarium quoque fuit, quum triennio obsidio ista continuata sit, ut A. CXCVII., quo Orientem reliquerit Severus, a. CXCVIII quo Albinum devicerit, fuisse diceret (Doctrinae tempor. Lib. XV. p. 693. ed. Paris. 1627). Perspicuus est error, modo observetur, fontem ejus esse, quod male exordium oppugnationis byzantinae a. CXCV tribuerit. Haec vero, ut id faceret, ratio eum impulit, quod Nigro superstite tantae molis operi, qualis haec obsidio, Severum vacare non potuisse, credidit. Contrarium ex Dione vir eruditus discere potuisset, ut jam indicavi. Revocetur itaque cum Dione bysantinae oppugnationis initium ad verum suum a. CXCIV, et 0554A res ipsa, ut in gratiam nobiscum redeat, Petavium coget (Conf. Tillemont Hist. des Emper. T. III. Not. XVI, sur Sevère, p. 404).

Henricus Norisius eidem se patrocinari opinioni innuit (Diss. de votis decennal. Impp. p. 93. Patavii 1686), at rationes non aperit, Spartianum ab eo laudari video, quem nihil hujusmodi dixisse scio. Quare me confestim ad Anton. Pagium confero, cui hanc aeram ex instituto stabilire propositum fuit. (Crit. in baron. ad A. CXCVIII, n. V, p. 89). Fallitur enim Tillemontius, qui Pagium secum facere ait. Summa rationum ejus, quas mire disjectas in unum colligo, haec est: Quinquennalia Severi, sine ulla controversia A. CXCVIII, Romae celebrata sunt, Herodianus vero statim post pugnam lugdunensem ingenti cum celeritate Romam eum petiisse, 0554B ac, simul ac adventaverit, Quinquennalia ista exhibuisse narrat. Quare si paulo post interemptum Albinum, cujus cladem decima nona februarii die contigisse nullus inficiatur, imperator Romam ingressus est, si inter reditum hunc ejus in urbem et quinquennalia nulla aut exigua mora fuit interposita, eumdem necis Albini et quinquennalium annum esse deberi, indubitatum est. Nisi, quam facilis in his rebus lapsus esset, scirem, certe admirarer, ab homine tam erudito infirmas ejusmodi ratiunculas proficisci potuisse. Mihi quidem in illis generatim id displicet, quod sic motibus Albinianis tres annos contra omnem fidem tribuit. Arma A. CXCVI, sumpta esse profitetur. Petavium alio loco reprehendit, 0554C qui ob eam, quae ipsi cum Pagio communis erat, sententiam, sequentem annum praetulerat (Diss. Hypatica P. II. c. XII. p. 221). Neque tamen, se hoc pacto in longe difficiliores, quam Petavium, tendiculas incidere sentit, quum in tertium annum omnibus repugnantibus bellum istud protrahat. Est et aliud, quod hanc premit sententiam. Iter Severi in Orientem ad expeditionem parthicam, quod eodem anno CXCVIII. factum esse conceditur a viro docto, cum quinquennalibus istis, redituque in urbem conjungitur. At hoc omnium scriptorum adversatur testimoniis, qui sic de his rebus exponunt, ut sine omni dubio ad alium annum reditus Severi in urbem e Gallia, ad alium migratio ad debellandos Parthos referenda sit. Quid de rationibus speciatim dicam, 0554D quarum nulla se sustentare, vel leviter potest? Distincte quamlibet excutiam. Incertissimum est, a. CXCVIII quinquennalia Severum exhibuisse. Ipse celeb. Pagius hanc inculcavit regulam: Quinquennalia, Decennalia et id genus festa, modo anno quinto ineunte, modo exeunte indiscriminatim celebrabantur (Diss. Hypatica P. II, c. II, § V, p. 87). Lubrico eam fundamento ab eo impositam esse non ignoro, illi nimirum, cujus princeps auctor est, sententiae, imperatores in solemnitatibus ejusmodi consularem semper dignitatem suscepisse. Neque tamen alioqui suis ea nervis destituta est, ut nonnulli sibi