Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/302

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Formula:0571

0571A etiam deos Graeciae ( c 6) Roma sollicitavit, ubi saltem Aegyptii, et ipsi, quod sciam, privatae curiosaeque religionis? Porro, si tam monstruosi, qui tertii loci, quales habendi, qui primo et secundo antecedunt?

9. Sed quid ego mirer vana vestra, cum ex forma naturali concorporata et concreta intercessit malitia et stultitia sub eodem mancipe erroris? Sane, quia non miror, enumerem necesse est, et vos recognoscendo miremini, in quantam stultitiam incidatis, qui omnis cladis publicae vel injuriae nos caussas esse vultis. Si Tiberis redundaverit, si Nilus non redundavit, si coelum stetit, si terra movit.... tiva vastavit, si fames afflixit, statim omnium vox: Christi.... tum. Quasi modicum habeant aut aliud metuere! 0571B Quid igitur? Opinor, ut contemptores deorum vestrorum haec jacula eorum provocamus. Ut supra edidimus, aetatis nostrae nondum anni trecenti, quantae clades ante id spatium supra universum orbem ad singulas urbes et provincias ceciderunt? quanta bella externa et intestina? quot pestes, fames, ignes, hiatus motusque terrarum seculum digessit? Ubi tunc Christiani, cum res Romana tot historias laborum suorum subministravit? ubi tunc Christiani, cum Hierenappe et Delphos et Rhodos et Creta insulae multis cum millibus hominum pessumierunt; vel quam Plato memorat majorem Asiam aut Africam in Atlantico mari mersam; cum Vulsinios de coelo, Tarpeios de suo monte perfudit ignis, cum terrae motu mare Corinthium ereptum est, cum 0571C totum orbem cataclysmus abolevit? Ubi tunc, non dicam contemptores deorum Christiani, sed ipsi dei vestri, quos clade illa posteriores loca, oppida approbant, in quibus nati, morati, sepulti sunt, etiam quae condiderunt? non alias enim superfuissent ad hodiernum, nisi posthuma cladis illius. Sed relegere et revolvere non curatis testimonia temporum aliter vobis renuntiata, imprimis ne deos vestros injustissimos pronuntietis, qui propter contemptores etiam cultores suos laedunt; tunc enim vosmetipsos errare probatis, si deos traditis, qui vos a meritis profanorum non discernunt. Quod si, ut unus atque alius..... mus ait, idcirco vobis quoque irascuntur, quoniam de 0572A nostra eradicatione negligitis, absolutum est de infirmitate et mediocritate eorum: nam non irascerentur vobis in animadversione cessantibus, si ipsi exsequi possent; quanquam et alias confitemini istud, si quando illos supplicio nostro videmini ulcisci. Abaliud a majore defenditur.

10. Pudeat igitur deos ab homine defendi. Effundite jam omnia venena, omnia calumniae tela infligite huic nomini, non cessabo ultra repellere; at postmodum obtundentur expositione totius nostrae disciplinae; nunc vero eadem ipsa de nostro corpore vulsa in vos retorquebo, eadem vulnera criminum in vobis defossa monstrabo, quo machaeris vestris admentationibusque cadatis. Jam primo, quod in nos generali accusatione dirigitis, divortium ab institutis majorum, 0572B considerate etiam atque etiam, ne vobiscum communicemus crimen istud. Ecce enim per omnia vitae ac disciplinae corruptam, imo delatam in vobis antiquitatem recognosco. De legibus quidem jam supra dictum est, quod eas novis de die consultis constitutisque obruistis. De reliqua vero conversationis humanae dispositione palam subjacet, quanto a majoribus mutaveritis, cultu, habitu, apparatu, ipsoque victu, ipsoque sermone. Nam pristinum ut rancidum relegatis, exclusa ubique antiquitas in negotiis, in officiis; totam auctoritatem majorum vestra auctoritas dejecit. Sane, quod vobis magis probro est, laudatis semper vetustates, et nihilominus recusatis. Qua perversitate tant...... majorum apud vos permanere probari debuerunt, cum ea quae probatis recusetis? Sed et 0572C ipsum quod videmini a majoribus traditum fidelissime custodire et defendere, vel quo maxime reos non transgressionis postulatis, de quo totum odium christiani nominis animatur, deorum dico culturam, perinde a vobis destrui ac despici ostendam, nisi quod non perinde; nos enim contemptores deorum haberi nulla ratio est, quia nemo contemnit quod sciat omnino non esse. Quod omnino est, id contemni potest, quod nihil est, nihil patitur. Igitur quibus est, ab eis patiatur necesse esse, Quo magis oneramini, credentes esse et contemnentes, colentes et despuentes, honorantes et lacessentes! Licet etiam hinc recognoscere, inprimis, cum alii alios deos colitis, eos quos non colitis,