0575Arus est. Imo jam per deos dejerandi periculum evanuit, potiore habita religione per Caesarem dejerandi, quod et ipsum ad offuscationem pertinet deorum vestrorum; facilius enim per Caesarem pejerantes punirentur, quam per ullum Jovem. Sed contemptus honestior est, habens quamdam superbiae gloriam: venit enim aliquando etiam de fiducia vel conscientiae securitate vel naturali sublimitate animi. Derisus vero quanto lascivior, tanto denotatior ad contumeliae morsum. Recognoscite igitur, quam derisores inveniamini numinum vestrorum, non dico quales sitis in sacrificando, quod enecta et tabida quaeque mactatis; de opimis autem et integris supervacua esui capitula et ungulas et plumarum setarumque praevulsa, et si quid domi quoque habituri 0575B non fuissetis. Omitto quae vulgae aut sacrilegae gulae videbuntur majorum prope religionem convenire; atquin doctissimi gravissimi, quatenus gravitas atque prudentia de doctrina proficere credunt, et irreverentissimi erga deos vestros semper existunt, nec eis cessit litteratura, quam ut aut turpia aut vana aut falsa de deis inferat. Ab ipso exordiar Homero vestro, ejus unda omnis et omne aequor, cui quantum honorem additis, tantum deis vestris derogastis, magnificando qui de eis lusit. Adhuc meminimus Homeri; ille, opinor, est, qui divinam majestatem humana conditione tractavit, casibus et passionibus humanis deos imbuens, qui de illis favore diversis gladiatoria quodammodo paria commisit: Venerem sauciat sagitta humana, Martem tredecim mensibus 0575C in vinculis detinet fortasse periturum, eadem Jovem poene perpessum a coelitum plebe traducit, aut lacrymas ejus super Sarpedonem excutit, aut luxuriantem cum Junone foendissime inducit, commendato libidinis desiderio per commemorationem amicarum. Exinde quis non poetarum ex auctoritate principis 0576A sui in deos insolens, aut vera prodendo aut falsa fingendo? Et tragici quidem aut comici pepercerunt, ut non aerumnas ac poenas dei praefarentur? Taceo de philosophis, quos superbia severitatis et duritia disciplinae ab omni timore securos, nonnullus etiam afflatus veritatis adversus deos erigit: denique et Socrates in contumeliam eorum quercum et canem et hircum jurat. Nam et si idcirco damnatus est, cum poenituerit Athenienses damnationis, discriminatores quoque impenderit, restituitur testimonium Socrati, et possum retorquere, probatum esse in illo, quod nunc reprobatur in nobis. Sed et Diogenes nescio quid in Herculem lusit, et Romani stili Diogenes, Varro trecentos Joves, seu Jupiteres dicendum est, sine capitibus inducit. Caetera lasciviae 0576B ingenia etiam voluptates vestras per dedecus deorum administrant. Dispicite apud vos Lentulorum et Hostiorum sacrilegas venustates, utrum mimos an deos vestros in strophis et jocis rideatis; sed et histrionicas litteras magna cum voluptate suscipitis, quae omnem faeditatem designant deorum. Constuprantur coram vobis majestates in corpore impuro. Famosum et diminutum caput imago cujuslibet dei vestit. Luget Sol filium fulmine extinctum laetantibus vobis, Cybela pastorem suspirat fastidiosum non erubescentibus vobis, et sustinetis Jovis elogia modulari. Plane religiosiores estis in gladiatorum cavea, ubi super sanguinem humanum, super inquinamenta poenarum, proinde saltant dei vestri, argumenta et historias nocentibus erogandis, aut in ipsis dei nocentes 0576C puniuntur. Vidimus saepe castratum Attin deum a Pessinunte, et qui vivus cremabatur Herculem induerat. Risimus et meridiani ludi de deis lusum, quo Dis Pater, Jovis frater, gladiatorum exsequias cum malleo deducit, quo Mercurius, in calvitio pennatulus, in caduceo ignitulus, corpora ex
Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/304
Appearance