0591Avum, divinitatis inventum........ interpretationis ejus astutia, verisimilius est non a cursu et motu θεοὺς dictos, sed de appellatione veri dei mutuatum, uti quos aeque deos excudissetis, θεοὺς cognominaretis. Denique quam ita sit, probatio suppetit, cum etiam universos deos vestros, in quibus nullius cursus aut motus officium denotatur, θεοὺς communiter appelletis. Itaque si aeque θεοὺς aeque immobiles, disceditur vocabuli interpretatione pariter et divinitatis opinione, quae a cursu et motu modulata rescinditur. Quod si nomen istud proprium divinitatis et simplex, nec interpretatorium in illo deo reprehensum, in caetera, quae deos vultis, docete etiam qualitatis inter illos esse consortium, ut jure consistat collegium nominis communione substantiae. Porro ΘΕΟΣ ille jam hoc solo, 0591B quod non sit in promptu, vacat a comparatione eorum, quae in promptu sunt et visui et sensui; sed sensui satis, quod est testimonii ad diversitatem occulti et manifesti renuntiatio; si elementa palam proposita omnibus, si contra deus nemini, quomodo poteris ex ea parte, quam non vidisti, quae vides, congredi? Cum ergo non habes conjungere sensu.... ratione, quid vocabulo conjungis, ut conjungas etiam potestate? Ecce enim Zeno quoque materiam mundialem a Deo separat, vel eum per illam, tanquam mel per favos transisse dicit. Itaque materia et Deus duo vocabula, duae res. Pro discrimine vocabulorum etiam res separantur, etiam materiae conditio vocabulum sequitur. Quod si materia non est, quia sic et 0591C appellatio praescribit, quomodo quae sunt in materia, id est elementa, dei habebuntur, cum membra a corpore alig.... esse non possint? Sed quid ego cum argumentationibus physiologicis? S..... ascendere debuit de statu mundi, non incerta descen........ lo platonica forma quadratum eum angulatumque com....... do circino rotunda ita collegit, quod sine capite solum credi laborat. Sed Epicurus, qui dixerat, quae super nos, nihil ad nos, cum et ipse coelum inspicere desiderat, solis orbem pedalem deprehendit. Adhuc scilicet frugalitas et in coelis agebatur. Denique ut ambitio profecit, etiam sol aciem suam extendit, ita illum orbem majorem peripatetici denotaverunt. Oro vos, quid sapit conjecturarum libido? Quid probat tanta praesumptione asseverationis otium affectatae morositatis eloquii 0592A artificio adornatum? Merito ergo Milesius Thales dum totum coelum examinat et ambulat oculis, in puteum cecidit...... r, multum irrisus Aegyptio illi: In terra, inquit, nihil perspiciebas, coelum tibi speculandum existimas? Itaque casus ejus per figuram...... s notat, scilicet eos qui stupidam exerceant curiositatem..... naturae, quam prius in artificem ejus et praesidem, in vacuum..... n dum habituros.
5. Quin ergo ad humaniorem aliquanto.... imur opinionem, quae de communi omnium sensu et simplici cog.... deducta videatur? Nam et Varro meminit ejus, creditam praeterea dicens elementorum divinitatem, quod nihil omnino sine suffragio illorum gigni, ali, provehi possit ad vitae humanae et terrae sationem, quando ne ipsa quidem corpora aut animas 0592B sufficere licuisset sine elementorum temperamento, quo hahitatio ista mundi circulorum conditionibus foederata praestatur, nisi quod hominum incolatui denegavit enormitas frigoris aut caloris. Itaque deos credi: solem, qui diei de suo cumulet, fruges caloribus, p...... et annum stationibus servet; lunam, solatium noctium, patrocinium mensium gubernaculis, item sidera, signacula quaedam temporum ad mutationem notandorum; ipsum denique coelum, sub quo omnia; terram, super quam omnia, et quicquid illorum inter se ad commoda humana conspirat. Nec tantum beneficiis fidem divinitatis elementis convenire, sed etiam de diversis, quae tanquam de ira et offensa eorum incidere soleant, ut fulmina, ut grandines, ut ardores, ut aurae 0592C pestilentes, item diluvia, item hiatus motusque terrarum. Et jure credi deos, quorum natura honoranda sit in secundis, metuenda sit in adversis, domina scilicet juvandi et nocendi. Porro, si ita sentiuntur in..... conversatione, non perinde rebus ipsis, quibus juvantur sive laeduntur aut gratias referunt aut querelas intendunt, sed his, sub quorum ducatu et potestate operatio rerum decurrit. Nam in voluptatibus vestris non tibiae aut citharae coronam ad praemium adjudicatis, sed artifici, qui tibiam et citharam suavitatis temperet vi. Aeque cum quis valetudine male est, non lanis nec antidotis aut malagmatis ipsis gratiam meministis, sed medicis, quorum opera atque prudentia remedia proveniunt. Item in adversis qui ferro sociantur, non gladium ipsum aut