Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/323

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Formula:0613

0613Atator illudit ea, et esse, et abominationem sustinere, execrationes tuae respondent. Daemonium vocas, hominem aut immunditia, aut malitia, aut insolentia, aut quacunque macula, quam nos daemoniis deputamus, aut ad necessitatem odii opportunam. Satanam denique in omni aversatione et aspernatione et detestatione pronuntias, quem nos dicimus malitiae angelum, totius erroris artificem, totius saeculi interpolatorem, per quem homo a primordio circum ventus, ut praeceptum Dei excederet, et propterea in mortem datus, exinde totum genus de suo semine infectum, suae etiam damnationis traducem fecit. Sentis igitur perditorem tuum. Et licet soli illum noverint christiani, vel quaecunque apud Dominum secta, et tu tamen eum nosti, dum odisti.

{{Sc|Cap. IV. Jam nunc quod ad necessariorem sententiam 0613B tuam spectet, quantum et ad ipsum statum tuum tendit, affirmamus, te manere post vitae dispunctionem, et exspectare diem judicii, proque meritis aut cruciatui destinari, aut refrigerio, utroque sempiterno. Quibus sustinendis necessario tibi substantiam pristinam, ejusdemque hominis materiam, et memoriam reversuram, quod et nihil mali ac boni sentire possis, sine carnis passionalis facultate, et nulla ratio sit judicii sine ipsius exhibitione, qui meruit judicii passionem. Ea opinio Christiana etsi honestior multo pythagorica, quae te non in bestias transfert; etsi plenior platonica, quae tibi etiam dotem corporis reddit; etsi epicurea gratior, 0614A quae te ab interitu defendit: tamen propter suum nomen soli vanitati et stupori, et ut dicitur, praesumptioni deputatur. Sed non erubescimus, si tecum erit nostra praesumptio. Primo enim cum alicujus defuncti recordaris, misellum vocas eum: non utique quod de bono vitae ereptum, sed ut poenae et judicio jam adscriptum. Caeterum alias securos vocas defunctos. Profiteris et vitae incommodum, et mortis beneficium. Vocas porro securos, si quando extra portam cum obsoniis et matteis tibi potius parentans ad busta recedis, aut a bustis dilutior redis. At ego sobriam tuam sententiam exigo: misellos vocas mortuos, cum de tuo loqueris, cum ab eis longe es. Nam in convivio eorum quasi praesentibus et conrecumpentibus sortem suam exprobrare non possis, debes adulari propter 0614B quos laetius vivis. Misellum ergo vocas, qui nihil sentit? quid quod ut sentienti maledicis, cujus memoriam cum alicujus offensae morsu facis. Terram gravem imprecaris, et cineri penes inferos tormentum. Aeque ex bona parte, cui gratiam debes, ossibus et cineribus ejus refrigerium comprecaris, et ut bene requiescat apud inferos cupis. Si nihil passionis est tibi post mortem, si nulla sensus perseverantia, si denique nihil es ipsa ubi corpus reliquisti: cur mentiris in te, quasi aliquid ultra pati possis? Imo cur in totum times mortem, si nihil est tibi timendum post mortem, qua nec experiundum post mortem? Nam etsi dicere potes, ideo